- NOVI Constantini titulus
- NOVI Constantini titulusTiberio II. et Heraclio Heraclii Imperatoris filio, in nummis ascriptus occurrit, voce tamen Novi, ob nummorum exiguitatem, expunctâ. Nempe Iustinus Iunior morbô correptus, adoptatum Tiberium Caesarem creavit et Νέον Κωνςταντῖνον, Novum Constantinum appellavit, ut est in Chronico Alexandrino; ubi itidem suppressâ interdum priori voce nude Tiberius Constantinus, quomodo etiam in numis eiusdem Augusti, dicitur. Eâdem dein nomenclaturâ donatus est, a patre Heraclio, fil. eius cognominis primogenitus, dictus Heraclius Novus Constantinus, ut ex subscriptione Novellae Heraclii liquet, quae data legitur VIII. Calend. maias CP. Dominorum nostrorum piissimorum Perpet. Augg. Heraclii annô IX. et Heraclii Constantini Novi filii ipsius annô VII. ut et ex subscriptione diplomatis Honorii Papae Rom. apud Ughellum in Episcopis Bobiensibus. Neque tamen Tiberio et Heraclio peculiaris fuit haec appellatio, nisi quod cognominis vice proprie videatur iis indita, Tiberio quidem a Iustino prosocero; Heraclio vero Iuniori a parente, cum hanc fere coeteri ambierint Augusti. Marciano enim augusto Novo Constantino non semel acclamatum legitur, in Concilio Chalcedon. act. 4, et 6. Iustino item, Iustiniano, Constantino Pogonato et Constantino filio Irenes, in variis Synodis. Quin etiam prostremi Imperatores idem nomen ambitiose quaesiverunt, quod de Michaele Palaeologo testatur inscriptio, in aede Deiparae Peribleptae Constantinopoli, quam profert leunclavius, firmatque Georgius Pachymeres. Imo e Franciae gente Imperatores Conftantinopolitani eundem appellationem usurpâsse videntur, uti de Balduino Flandrensi docet Car. du Fresne Dissertat. de Infer. aevi Numismatibus num. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.